- ARA Maxima
- ARA Maximaapud Solinum c. 1. Suo quoque Numini idem Hereules instituit aram, quae Maxima apud Pontifices habetur --- conseptum etiam etc. ubi alii suo Nomini legunt, quasi Herculis nomini haec Ara fuisser inscripta: uti alias moris erat. Inscribebantur enim arae nominibus eorum Deorum, quibus erant consecratae, ut Servius docet ad Aen. l. 3. et Zosimus, Βωμὸς ἑηρέθη, εν ᾧ γράμματα ἤν, Α῞δου καὶ Περσεφόνης, Ara inventa est, in qua literaehae, Plutonis et Proserpinae. Sed Ara Maxima nullius nomen praeferebat, hôc saltem nomine proscripta, apud Victorem et Rufum. Meminit eius quoque Ovid. Fastor. l. 1. v. 579.Immolat ex illis taurum tibi Iuppiter unumVictor: et Evandrum ruricalasque vocat.Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, ar am etc.Nempe occisô Cacô et recuperatis bobus quos ille averterat, Iovi Victori, vel, ut alii volunt, Inventori, taurum immolavit Hercules, convivi1ôque adhibitis agrestibus cum Evandro, Aram Maximam sibi ipsi constituit. Eam idem i Foro Boario collocat, quod erat in VIII. Reg. Urbiso at P. Victor et Sext. Rufus constituunt illam im XI. Reg. ad Circum Maximum. Quas sententias sicconciliat Dinys. ut dicat; non videm in Foro Boario, sed prope illud, inter quod et Circum Maximum, vicus tantum unus intercesserit, qui velis tempore ludorum intendebatur, eam fuisse etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.